Page 155 - Edvard Vrečko in Fanika Krajnc-Vrečko (ur.), Primož Trubar, Pisma. Zbrana dela Primoža Trubarja, 10. Ljubljana: Pedagoški inštitut.
P. 155
pisma

30

Antonu Dalmati in Štefanu Konzulu1
Ljubljana, oktober 1562
Izvirnik, lastnoročen, Tübingen, Univ. bibl., Slav. Bücherdruck II, 141.
Sodoben prepis v DAS, stan. arh. 54/3–9.
Foto: NUK, Ms 1062, A. št. 118 – izvirnik. NUK, Ms 1061, A. št. 18 – pripis.
Kostrenčič, 105–106; Elze, Briefe, 263–265; Rajhman, Pisma, 135–136.

Reuerendis et pijs viris, domino Anthonio Dalmato et Stephano Consuli, habitantibus Vraci apud
dominum baronem Johannem Vngnad etc., fratribus in Christo honorandis. – Vrach.
Vobis ambobus denuo, ea, quae vera et certa sunt, de vestra translatione scribo. Quod quidam monachus
nomine Johannes, natione ex Wytz, qui te Stephanum bene nouit, videtur mihi et alijs syncerus, pius et
doctus, concionatur in lingua Croatica, hic iam in Labacensi franciscano monasterio vtitur medicinis
suasu et consilio domini doctoris Reyffinger, alioquin se sustentat in Nouameista siue Noua cinitate apud
Metlikam. Iste praedictus monachus misit ad me, vt sibi dem ad videndum vestrum Croaticum nouum
testamentum. Et re diu perpensa, turn dominus Reyffinger instabat, suo nomine rogando, vt sibi illud
mittam. Dedi sibi vnum exemplar ligaturn et petij Rayffingerum, vti ab monacho inquirat cum summa
modestia, quid nam sentiat de ista vestra translatione. Et die tertio redijt d. Reyffinger, retulit, monacho
summe disciplicere vestram versionem propter inusitata et incognita quaedam vocabula, phrasim et
constructionem, jtem orthographiam. Hoc percipiens, significaui domino baroni Achatio ab Turri, qui
mecum vna cum Rayffingero profectus ad monachum; amice et fideliter rogauimus, an ita se haberet, quod
multa errata et falsa in vestro testamento inueniatur. Respondit: Dicam vobis veritatem, jn hac versione
non esse obseruatam phrasim et constructionem, et in orthographia multa esse errata, sed in sensu ipso
parum vel nihil esse erratum; et catechismus est pessime translatus. Tandem conclusit dicens: Velim, mi
Prime, vt tuum nomen in hoc Croaticum testamenturn non esset positurn, quia non est bene translaturn,
et exemplaria nullibi vendere poteritis. Horum verborum sunt testes praedicti dominus baro Achatius
ab Turri, d. Georgius doctor, physicus Labacensis, et alter quidam monachus Dalmata, nomine Petrus
guardianus. Et huic monacho daturi sumus aliud exemplar non ligatum, quem emendet et ita emendatum
vobis transmittemus. Si ista domino nostro baroni Vngnadio reffere velitis, est in arbitrio vestro. Quare
quid porro sit vobis cum vestra versione agendum, videte et bene premeditamini, vobis enim luditur, vos,
non ego dabitis deo hominibusque rationem. Ego silebo posthac et cum vestra versione prorsus nullum
volo habere commertium. Res erat bene consulta, vt Labaci fieret versio.

1 Trubar svari oba prevajalca, naj upoštevata popravke, ki jih je vnesel v njun prevod menih Ivan.

155
   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160