Page 389 - Edvard Vrečko in Fanika Krajnc-Vrečko (ur.), Primož Trubar, Pisma. Zbrana dela Primoža Trubarja, 10. Ljubljana: Pedagoški inštitut.
P. 389
dodatek

4a

Latinsko poročilo o ustreznosti Trubarjevih knjig7
Februarja 1560
Izvirnik.
Wiener Hof- und Staats Archiv.
Notizenblatt der kaiserlichen Akademie der Wisenschaften, Wien 1852, str. 206; Mittheilungen des
historischen Vereins für Krain, Ljubljana 1853, str. 37; Elze, Briefe, 57–59.

Tota continentia libri hujus sclavonici majoris, translatio nempe evangeliorum vera et sincera, cum
praefationibus praecedentibus et postillis sequentibus, est sancta et christiana, lingua tamen ipsa sen
prolocutio‚ quam auctor sclavonicam posuit, est quidem sclavonica, tamen arctata et constricta ad illam
saltem sclavonicae linguae proprietatem, qua provinciae Styria, Carniola et Carinthia utuntur, ita quod
si ista translatio legutur coram illis Sclavis, qui in partibus regni Ungariae superioribus, in comitatibus
Trinchiniensi‚ Arwa, Lypto et allis vicinis morantur, parum aut fere nihil sint intellecturi. Itidem de Polonis‚
Bohemis, Moravis, Russis, Muscovitis, Illiricis et his qui circa Zagrabiam sunt, sentiendum, quod videlicet
translatio haec ab illis non intelligatur.

Quin proprietates etiam ipsius Styriacae, Carniolae et Carinthiae linguae tam obscure sunt redditae‚
ut vulgus sen communis populus illarum provinciarum absque cognitione linguae germanicae non sit
intellecturus complura hic posita vocabula, eo quod non pauca sint, quae germanicam potius quam
sclavonicam linguam sapiant, prout sunt illa: vrshah, gnada, ferdammene, trosht, nuz, leben, erbszhina,
son, aydi, styma, et alia multa, quae longe praestaret per totum opus ita revidere et reddere, ut etiam absque
germanicae linguae cognitione quilibet illius linguagii homo possit intelligere ea quae dicantur, hoc namque
modo talis haec translatio fieret cum majore fructu et commodo plebis christianae.

In ipsa etiam stampa seu appositione et impressione caracterum exprimentium ipsam linguam sclavonicam
mirum quam multa passim inveniantur, imo plena sunt omnia, ubi literae ipsae alphabeticae seu caracteres
ita ponuntur, ut si ita exprimantur, non sint satis expressivi et non bene sonent linguam eandem, prout
exempli gratia fere semper ponitur litera z, ubi prolatio non debet fieri in ea subtilitate sicut sonat z, sed
potius grossum c cum subsequente h, ut si exprimatur sclavonice homo, non debet dici cum z zhlouik, prout
ipse impressit, sed chlouik, itidem in nomine pater non ozhak, sed ochak ponendum esset; item non luzh sed
luch quod est lux, zachetak non sazhetak principium, chezt non zhest, nam et hoc valde frequens ponitur,
litera videlicet s loco z; scribendo enim cor non serce, sed szercze ponendum foret, item zapouid‚ qnod est
mandatum, non sapuuid, zemlija terra‚ non semla; item Lucate XI non: sa uolo kir je nega periatel, sed: za

7 Ocena Trubarjevih knjig, ki naj bi jo napisal Pavel Skalić (prim. tu, pismo št. 11).

389
   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394