Page 213 - Edvard Vrečko in Fanika Krajnc-Vrečko (ur.), Primož Trubar, Pisma. Zbrana dela Primoža Trubarja, 10. Ljubljana: Pedagoški inštitut.
P. 213
pisma
Cumque valde dira sunt fulmina, quae tu in nos subinde torques uociferando haeretici (!) latrones,
seductores prouinciae, catholicae ecclesiae hostes esse, videndum nobis quoque iterum atque iterum est,
vt quibus de causis quoue merito ista tua anathemata audire cogimur, intelligamus; quod – ut diximus –
flagitamus teque, ut facias per Deum uiuentem, adiuramus.
Quo vero hoc ipsum bona fide ac rectius faceres, offerimus tibi per hosce honestissimos et pios viros
praesentem hanc nostrarum ecclesiarum et nostram simul confessionem, hoc inprimis et quidem omni
iure postulantes, vt aut hanc confessionem haereticam eiusque professores haereticos demonstres firmis
et perspicuis rationibus ac testimonijs ex verbo Dei (vnica veritatis norma) desumptis, ostensis etiam
refutatisque singulis errorum, quos forte deprehendes capitibus, aut reuocatis tuis iniustis censuris
ac criminationibus nos in posterum missos facias atque desinas tua blandiloquentia et assentatione
simplicium corda decipere. Illud si facere volueris (quod te certe facere omnino necesse est, nisi te quoque
theatro deridendum propinare velis) facies, ut diximus, firmis rationibus ex verbo Dei desumptis ac
memineris rem tibi fore teque non solum cum nobis tribus, sed cum sacri Romani jmperij ordinibus in
primis vero cum statibus trium amplissimarum prouinciarum Stiriae, Carinthiae ac Carniolae, qui omnes
vnam nobiscum confessionem Augustanam amplexi sunt eamque sacrae caesareae maiestati humiliter
obtulerunt, jmmo et cum omnipotentis Dei verbo, scriptis propheticis et apostolicis, e quibus nostram
confessionem hausimus, certamen in hac re initurum esse.
Haec non ad excitandas aliquas turbas, non etiam ad augendum litem, sed tristiora certamina, quantum
in nobis est, praecauenda, a te iam scripsimus, plura deinceps de his alijsque coram ore, si libuerit tecum
collaturi vel etiam in priuato colloquio aut publice coram tota ecclesia placide disputaturi, et speramus,
si quidem sibi fidis et lucem non fugis te nulla effugia aut tergiuersationum praesidia quaesiturum
adhibiturumque esse. Quod si vero neutrum praestare voles, ut soletis iudicium et veritatis lucem in
operibus tenebrarum uersantes defugere, aliud tibi iam non praedicimus quam quod simus publice coram
ecclesia et omnibus sana mente praeditis de tua tergiuersatione ac fuge lucis testaturi.
Labaci, calen. Julij anno 1564.
Primus Truberus m. s. subscripsit
Sebastianus Crellius, euangelicus concinator prouincialium Carniae.
Joannes Tulsak
213