Page 212 - Edvard Vrečko in Fanika Krajnc-Vrečko (ur.), Primož Trubar, Pisma. Zbrana dela Primoža Trubarja, 10. Ljubljana: Pedagoški inštitut.
P. 212
pisma
46
Juriju Bravšiču1
Ljubljana, 1. julija 1564
Sodoben prepis (tuja roka). Celovec, Geschichtverein f. Kärnten.
Foto: NUK. Ms 1659, inv. št. 10/66.
J. Loserth, JGGPÖ XXIV (1903), 4–6.
Rajhman, Pisma, 185–187.
Spirituali fratri domino Georgio N., monacho et praedicatori in cathedrali templo Labacensi ad manus
proprias.
Sanam Jesu Christi, unici seruatoris, agnitionem et Antichristi odium ex animo precamur.
Saepius ipsi ex te in concionibus audiuimus, relatum nobis iterum atque iterum est a fide dignis, testantur
publice tua facta priuatique multi sermones declarant, te cum nos synceri euangelij ministerio hic
fungentes tum et omnes qui nobiscum eandem fidem vere catholicam profitentur, haereticos ac seductores
apud imperitam ignaramque ecclesiasticorum multitudinem proclamare.
Etsi autem statim initio his tuis iniquis censuris ac praeiudicijs promoti fuimus, ut ad tuas rabiosas
uociferationes et quae in nos crepabas anathemata confutatis aliquot impijs opinionibus, quas hactenus
in tuo theatro sparsisti, publice tibi responderimus, tamen cum te eo audatiae atque furoris in dies magis
magisque progredi experiamur, ut neque finem neque modum facias, tuique rabiosi clamores sediciosos
etiam aestus in pectoribus dementatae a te multitudinis generent (quos nuper adeo tui asseclae ebrij
excitato tumultu in templo coram honestissimo et totius prope ciuitatis coetu caelare haud potuerunt)
non debuimus nec potuimus rem negligenter agere, sed coacti sumus tibi in faciem recta fronte obuiam
ire ac ex te querere, quaenam tu monache habeas fundamenta et quas causas nos ac ecclesias nostras
amplectentes ac profitentes scriptorum propheticorum et apostolicorum doctrinam (cuius summa in
confessione nostra Augustae anno trigesimo Carolo quinto Romanorum imperatori oblata comprehensa
est) pro haereticis traducendi ac proscindendi. Quod hactenus ne ipsa quidem sacra caesarea maiestas fecit
aut ulli alij Romani jmperij principes, ut scilicet status ac homines Augustanae confessionis adherentes pro
haereticis proclamassent. Ouin potius publicam pacem et tranquillitatem in Bassauica transactione sancte
concesserunt.
1 Pismo v latinščini so podpisali trije, med njimi na prvem mestu Trubar, čeprav ga ni sestavil in napisal, temveč je avtor pisma
Sebastijan Krelj. Ker pa je Trubar podpisan in nedvomno iniciator pisma, ga smemo šteti med njegova.
212